라틴어 문장 검색

Ursum se memordisse autumat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 9:2)
et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 1:2)
Invenimus autem in Nigidiano, verbum ex ab et verbo aestumo dictunque intercise autumo quasi abaestumo, quod significaret totum aestumo, tamquam .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 5:1)
Autumo enim non id solum significat, aestumo, sed et dico et opinor et censeo, cum quibus verbis praepositio ista neque cohaerentia vocis neque significatione sententiae convenit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 7:1)
Rex (qui hoc fore praesenserat et eventum negotii sui usque a principio praeceperat) ad legatos rescripsit discretionem eorum in reditu differendo laudans, simulque iubens ut quo in loco Maximiliani res esset sedulo occultarent donec ap ipso ulteriora mandata recepissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 17:4)
neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:8)
Tamen Senones, quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 54장2)
plusque animo providere et praesentire existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post deserendum censuerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 30장2)
Non certius umquam hortati superi, nullis praesentior aether adfuit ominibus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:96)
Et ad scabiem praesentior alia medicina est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 1:3)
Quin et bellorum omnium euentus ante praesensit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 1:1)
quippe Bessi facinus praesenserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 2:2)
O funde noster seu Sabine seu Tiburs (nam te esse Tiburtem autumant quibus non est cordi Catullum laedere:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 441)
Haec adeo salutaria monita eo gratiora tam civibus quam militibus esse debebant, quod stipendii nil sese accepturum autumavit Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.48)
Britannos quippe civitatum foederatarum Americanarum magnitudinis crescentis zelotypos esse, Americani autumabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.23)

SEARCH

MENU NAVIGATION